

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 10: Versus 15
Et ego.Filius per se agnoscit Patrem, nos per illum, sicut alibi,Deum nemo vidit unquam, nisi Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarraverit[Matth. 11.]. Itemnemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare[Matth. XI; Luc. 10.].Et animam meam pono.Hoc est probatio dilectionis ad Patrem, et ad oves. Sic et Petrus tertio confitens amorem, jubetur pascere oves, et pro eis mori.Pro ovibus.Pro ovibus domus Israel quae perierant, ad quas corporaliter missus, a quibus non sunt dissimiles illae quae sunt de gentibus, unde dicit: